- VALLIS Guidonis
- VALLIS Guidoniscastrum Galliae, in Cenomanis, ad Meduanam fluv. nunc caput Comitatus. Hîc Concilium A. C. 1242. la Val.Praedium fuit pagi Cenomanici. Maduallis Gallicolatinô nomine dictum, i. e. Bona vallis; quod Sigibertus Monasterio Suessionico olim S. Medardi dedisse fertur. Est et vicus proximus Soonae castro, vulgo le Val. Sunt et Valles prppe Melodunum Senomum, Vaux. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.